Volver

Canticum canticorum

Palestrina Giovanni Pierluigi (da) | The Hilliard Ensemble

Información del vídeo musical:

Duración:
1h 16m 20s
Título en Youtube:
Giovanni Pierluigi da Palestrina — Canticum Canticorum
Descripción en Youtube:
1 Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te. 2 Trahe me post te: curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua. Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. 3 Nigra sum sed formosa, filia Hierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis. 4 Vineam meam non custodivi. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. 5 Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum tuorum, et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. 6 Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis; collum tuum sicut monilia. Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suavitatis. 7 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es. Oculi tui columbarum. 8 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina. Ego flos campi, et lilium convallium. 9 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni coronaberis, de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. 10 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa. Pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 11 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. 12 Introduxit me rex in cellam vinariam; ordinavit in me charitatem. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. 13 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Adiuro vos, filiae Hierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. 14 Vox, vox dilecti mei! Ecce, iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En dilectus meus loquitur mihi. 15 Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Iam enim hiems transiit; imber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra. Tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra. Ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem